- DACHARENI
- DACHARENIpop. Arabiae, a Nabato Nabatei dicti. vide Steph. Σημαίνει (inquit) τὸ Δαχαρηνοὶ αρςενικῶς, lege αρςενικοὺς, ut in Eustathio habetur. Nic. Lloyd.Aliter Nabataei, quibus nomen fecit Nabaioth, fil. Ismaelis primogenitus; ut secundus Cedar, Cedarenis: quae ambae gentes coniunguntur Esaiae c. 60. v. 7. Omnes oves Cedar congregabuntur adte, arietes Nebaoth tibi servient: utpote rei pecuariae famâ celeberrimae. Extulêrunt autem sese Dacharenorum, h.e. αρςενικῶν, seu masculorum nomine Nabathaei usque adeo, ut hodieque intima Desertisui Phelath midschar, id est, desertum masculum, vocent Arabes, tamquam solis maribus penetrabile. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 11. c. 48.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.